Rozmiar: 15909 bajtów

- 29 -

1310 Mai 16.

In nomine domini amen. Omni calumpnie ianua precluditur, dum quod geritur scripti testimonio roboratur. Igitur nos frater B. dictus abbas in Ruda notum facimus universis presentibus et futnris hanc paginam inspecturis, quod nos de communi consilio et assensu conventus domus nostre dedimus Lisconi sculteto de Loduicouiche cum suis successoribus inperpetuum iure hereditario duos mansos in nostra hereditate que Stannichia vocatur, libere et quiete possidendos, et eidem insuper et suis posteris contulimus in eadem villa locum nostrum in iudicio tenere, quartum denarium iudicij recipere, ita tamen quod illis remittere tenebuntur quibus nos misericordia moti remittemus. Concessimus eciam dictis Lisconi cum suis heredibus tabernam construere in nostra hereditate que Zauada nominatur, et in superius sepe dicta villa Stannichia super fluvium qui Stannisca nuncupatur in eo loco in quo molendinum sculteti fuerat antiquitus, piscinam reparare, et reedificare dictum molendinum, tali forma quod ipse dictus Lisco vel eius posteri in dicto molendino nullum de aliqua nostra hereditate cogere poterunt molere violenter. Pisces vero de dicta piscina pro nostris usibus reservamus. ita tamen quod sepe prefati Lisco et eius heredes quocienscunque necesse fuerit dictam piscinam reparare tenebuntur. Ista autem omnia superius memorata eisdem sepius nominatis concessimus conditione tali possidenda. quod nullam omnino exactionem, neque decimam seu censum solvere nobis vel domui nostre tenebuntur pro eisdem, et ea dicto Lisconi et suis posteris concessimus, dedimus, et hac carta patenti confirmamus iure hereditario in perpetuum habenda, tali pacto interveniente, quod pro hijs omnibus superius memoratis dicti Lisco et sui liberi, videlicet Sebastianus et Yasco, villicationem suam in nostra hereditate que Loduicouiche appellatur, et omnia illa que ad eandem villicationem pertinent vel pertinere poterunt in posterum, nobis et domui nostre iure hereditario libere et quiete possidenda tradiderunt, et in confirmationem commutationis huius atque ordinationis, privilegium dicte villicationis reliquerunt. Ipsi insuper dicti Lisco et sui posteri in omnibus servicijs iustis et honestis, prout ius est et consuetudo scultetorum totius terre, cum super hoc moniti fuerint sive requisiti, nobis et domui nostre servire tenebuntur. Quod si processu temporis dictus Lisco vel sui sucecssores ista que superius memoravimus, scilicet predictos duos mansos, tabernam, suam partem iudicij, vel etiam molendinum, vendere vel commodare voluerint, hoc non nisi de licentia abbatis domus nostre facere poterunt speciali. Et ut presens pagina firmitatem obtinent, munimine sigilli nostri nec non et sigilli domini S. coabbatis nostri de Gemmelniche fecimus roborari. Acta sunt hec in Ruda, presentibus domino S. predicto coabbate nostro de Gemmelniche, fratre Nicholao priore domus nostre. fratre Matheo suppriore, fratre Alberto refectorario, et fratre Johanne portario domus nostre, domino eciam Goscone decano et plebano de Stanniche, et domino Huberto plebano Gemmelniche, necnon et alijs quam plurimis testibus fide dignis. Datum septimo decimo kal. Iunij. Anno domini Millesimo trecentesimo decimo.

Die Siegel sind verloren.


Codex Diplomaticus Silesiae, hrsg vom Vereine für Geschichte und Alterthum Schlesiens, Bd 2, Urkunden der Klöster Rauden und Himmelwitz, der Dominicaner und Dominicanerinnen in der Stadt Ratibor. Hrsg von dr. W. Wattenbach, Breslau 1859.



Zamknij dokument


Rozmiar: 16572 bajtów